Domenico Silvestri epigrammata

Testo base di riferimento: R. C. Jensen, 1973

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


1. pro domino Francisco Petrarca,
Iohanne Boccaccio, Zanobio de Strata,
et Dante Alligerii

Hos vates summosque viros quibus ardua nosse

Pyeridum natura dedit, quibus ipsa poesis

Claruit, yllustris genuit Florentia mundo.

Hec igitur veneranda domus que premia semper

5

Digna refert gestis licet ipsos digna per orbem

Fama ferat. hac laude diu per secula dignos

Censuit et clarum semper splendescere nomen,

Corpus et effigiem signans ut vita manebat.

 

2. pro Dante Aligherio

Inclitus hic Dantes carmen vulgare poesis

Composuit tria regna canens: letale baratrum,

Quodque etiam delicta lavat, lotisque per astra

Itur in alterius requiem sine fine beatam.

 

3. pro domino Francisco Petrarca

Quod nulli natura dedit Franciscus adeptus.

Carmine bella canit silvas et pascua claro,

Et mores satirasque prosa, nec amenius alter.

Ergo digna virens ornavit tempora laurus.

 

4. pro Zanobio de Strata

Huius Apollinea Cesar de fronde capillos

Cinsit in Alphea, tantum virtutis in illo

Instar erat. potuit cunctos modulamine vates

Equiparare suo nisi mors properasset acerba.

 

5. pro domino Iohanne Boccacii

Progeniem canit iste deum, mirabile numquam

Visum opus, et claras matres casusque virorum,

Stagna lacus maria fontes iuga summa paludes

Et fluvios silvasque prosis et pascua versu.

 

6. pro domino Coluccio poeta laureato

Exprimit Herculeos Coluccius iste Labores.

Distinguit fatum; pertractat religionem;

Invehit in satrapas; patrie ius fasque tuetur,

Et cinici calamo perimit convicia Lusci.

 

7. Carmina pro poeta Claudiano

Claudianus adest hic noster origine civis

Quem parit Egiptus; peperit Florentia patrem.

Rufini adversos casus, Stiliconis et odas

Cesareasque, tuosque canit, Proserpina, raptus.

 

8.

Hunc accede locum si vis causator utrimque

Puncta videre tue legum si utilia cause.

Namque vetusta novis lex hic agitatur acutis

Iudiciis. veterum variorum mille loquuntur

5

Doctorum mentes et acumina mille novorum.

Hic quibus excussis manat sententia veri.

 

9.

Hoc quicumque tenes populo dans iura tribunal

Iustitie servator eris, contemptor iniqui.

Cesset amicitia munusque precesque timorque,

Et stet malle mori quam velle reflectere rectum.

 

10. versus pro Ser Coluccio a casu facti
quod una die duos habuit filios ut dicitur

Quam bene respondet vati sua mentula nostro,

      Nam sibi lux natos edidit una duos.

 

11. versus ex quadam sententia tracti etiam a casu

Optimus esse soles. meliorem prospera fecit

      Te Sors et faciet de meliore bonum.

Inde malus fies: post peior, peximus inde.

      Sic Fortuna leves degradat alta viros.

 

12.

Hunc michi qui scripsi librum Deus inclite parce.

      Da michi non Herebi per loca tetra ruar.

Sed cum supreme rumpent mea stamina Parce

      Da michi posse tuum cernere Christe iubar,

5

Et mea mox anima celi requiescat in arce

      Vt requiem eternam pace perhenne fruar.

 

13.

Que narrat ter quinque libris Boccacius audi:

Primus habet stirpem Demogorgonis ethere dempto.

Ethera concipiet prolis cum parte secundus.

Celius in terno et generis pars scribitur eius.

5

In quarto Titan datur et Titania proles.

Est Iovis in quinto prolex, sed Dardanus extra.

Dardanus et proles sexto sua ponitur omnis.

Oceanum sobolemque suam dat septimus omnem.

Octavum Saturnus habet cum parte suorum.

10

Ponitur in nono Iuno et Iunonia proles.

In decimo, Neptunne, tua cum prole notaris.

Iuppiter undecimo generis cum parte notatur.

Bis senus Iovis octo notat cum semine natos.

Tertius a decimo sobolem Iovis explicat omnem.

15

In decimo quarto contra hostes invehit auctor.

Quintus ab obiectis decimus defendere curat

Hoc ter quinque libris epigramma Dominicus addit

Quem genuit ripis Florentia fluminis Arni.